Graphematica, vel graphemica, est cognitio linguistica systematum scribendi et graphematum, eorum principalium partium.[1]
Hac regione linguisticae nuper coepta, Ignatius Gelb nomen grammatologiam pro disciplina excogitavit. Nonnulli eruditi deinde nomen graphologiam subiecerunt[2] ut simile verbi phonologiae sit, sed illud nomen in pseudoscientiam quae manuscripta cognoscere conatur usitate adhibetur; alii ergo subiecerunt cognitionem pronuntiatus qui ex lingua dicta dependet phonemicam vel phonematicam potius appellari, sed hoc nomine omnium adsensu non comprobato, nomen graphemica iam adhibetur.
Graphematica coniunctiones inter formas scriptas cuiusdam linguae sonosque in eadem lingua dicta cognoscit. Una ex maioribus quaestionibus est descriptiva tacitarum constantiarum orthographicarum explicatio (graphotactica) ad fingendas regulas apertas (orthographia) quae in educatione praescriptiva vel in linguisticam computatralem, e.g. pro synthesi orationis, adhiberi possunt.
Graphicae cuiuslibet linguae unitates, notionum phonematum et (allo)phonorum? in phonologia similes, sunt graphemata, charactera? linguae datae propria, et grapha?, glyphae linguae datae propriae. Variae scholae habent varias res esse graphemata; maiores discrepantiae in se punctuationem, signa diacritica, digrapha vel aliae orthographiae, et non alphabetica scribendi systemata habent.
Etica graphemicae res simillima, phoneticae similis, graphetica appellatur, atque solum de rebus corporeis (inter quas palaeographia, typographia, graphologia) tractat.