Our website is made possible by displaying online advertisements to our visitors.
Please consider supporting us by disabling your ad blocker.

Responsive image


Harrius Potter

Harrius Potter
Scriptor Ioanna Rowling
Titulus initialis Harry Potter
Natio Britanniarum Regnum
Lingua Anglica
Genus Phantasia, litterae iuvenes aut pueriles, mysterium, thriller, bildungsroman, realismus magicus
Editor Bloomsbury Publishing (Britanniarum Regnum)
Arthur A. Levine Books (CFA)
Divulgatio 29 Iunii 1997 – 21 Iulii 2007 (divulgatio initialis)
Divulgatio Latine Iulio 2003[2] – Decembri 2006[3]
Translator Petrus Needham
Mediorum genus Print (hardcover et paperback)
Audiobook
E-book

Harrius Potter est series librorum phantasticorum septem ab Ioanna Rowling scriptrice Britannica compositorum, e quibus duo Latine redditi sunt. Libri incepta periculaque tractant magi adulescentis Harrii Potteri,[4] necnon Ronaldi Vislii[5] et Hermionis Grangerae,[6] amicorum eius, qui artibus magicis apud Scholam Hogvartensem student. In his mythistoriis, Harrius variis modis opprimere conatur magum pessimum, Ducem Voldemortem,[7] qui subigere necareve homines magia carentes vult, et mundum magicum, et omnes, inter quos praesertim Harrium ipsum, qui ei adversentur.

Ex quo prima mythistoria, Harrius Potter et Philosophi Lapis, die 30 Iunii 1997 prolata est, libri maximas gratias a populo censoribusque acceperunt.[8] Quaedam reprehensiones quoque ei datae sunt, inter quas de tono semper obscuriori. Usque ad mensem Iunium 2011, circa 450 librorum milliones venditae erant, et in 67 sermones series conversa est,[9][10] inter quos Latinum, et omnes quattuor ex ultimis libris citius quam ullus liber unquam antea divulgatus venditi sunt.

Libris multa sunt genera attribuenda, inter quae phantasia et Bildungsroman (cum autem rebus mysteriis, thriller, adventure, romanticis), necnon culturae relationes.[11][12][13][14] Ioannae sententia, principale librorum thema est mors,[15] quamquam praecipue opus esse puerile habetur. Adsunt etiam argumenta alia multa, ut puta amoris atque opinionis praeiudicatae.[16]

Editores libris fuerunt multi, quorum primum Bloomsbury in Britanniarum Regno et Scholastic Press in Civitatibus Foederatis, posteriusque alii per orbem terrarum. Anno 2011, libri per Pottermore, situm interretialem, forma ebook prolati sunt.[17] Libri etiam in seriem pellicularum ex octo partibus constantem, septimo libro in duas partes scisso, societate Warner Bros. conversi sunt, quae est series pellicularum quae maximam pecuniam accepit omnibus temporibus, et cui numerosi actores Britannici partes gesserunt notissimi. Ex serie multum mercimonium ita ortum est, ut stigma Harrii Potteri magis quam $15 milliardis aestimetur.[18]

  1. Stefan Weise Halensis, "Harrius Potter et poculum ignis," Ephemeris 2006.
  2. "Harrius Potter Et Philosophi Lapis: (Harry Potter and the Philosopher's Stone)". Amazon 
  3. "Harrius Potter Et Camera Secretorum / Harry Potter and the Chamber of Secrets". Amazon 
  4. Harrius Potter, Harrii Potteri; vide e.g. Philosophi Lapis p. 11. Petrus Needham interpres se dicit sic nomen Anglicum Harry in linguam Latinam convertisse nam Arrius verum nomen sit Latinum, quod in poëmate Catulli inveniatur.
  5. Ronaldus Vislius, Ronaldi Vislii; vide e.g. Philosophi Lapis p. 79.
  6. Translatio huius nominis Latina non constat: videtur esse Hermione Granger, Hermionis Granger in Philosophi Lapis (vide e.g. p. 85 "ego sum Hermione Granger," p. 138 "Ronaldus tamen cum Hermione Granger laboratus erat" et "Harrius Hermionem vituperantem audivit," p. 238 "Dominulae Granger") sed Hermione Granger, Hermionis Grangerae in Camera Secretorum (vide e.g. p. 6 "[Harrius] plus etiam quam ludum Quidditch amicos optimos Ronaldum Vislium et Hermionem Grangeram desiderabat" et iterum p. 43 "Harrius . . . Hermionem Grangeram . . . vidit," sed pater Hermionis "Dominus Granger" [neque *Grangerus] appellatus est p. 45; p. 47 "Vislii cum Domino et Domina Grangeris stabant," et p. 74 "tu es Hermione Granger").
  7. Voldemort, Voldemortis; vide e.g. Philosophi Lapis pp. 43 et 81.
  8. Allsobrook, Dr. Marian (18 Iunii 2003). "Potter's place in the literary canon". BBC 
  9. Lapsus in citando: Invalid <ref> tag; no text was provided for refs named Translations for Harry Potter
  10. "All Time Worldwide Box Office Grosses". Box Office Mojo, LLC.. 1998–2008 
  11. Fry, Stephen (10 Decembris 2005). "Living with Harry Potter". BBC Radio 4 
  12. Jenson, Jeff (2000). "Harry Up!". ew.com 
  13. Nancy Carpentier Brown (2007). "The Last Chapter". Our Sunday Visitor 
  14. J. K. Rowling. "J. K. Rowling at the Edinburgh Book Festival" 
  15. Geordie Greig (11 January 2006). "'There would be so much to tell her...'". London 
  16. Lapsus in citando: Invalid <ref> tag; no text was provided for refs named Mzimba, Lizo, moderator. Interview with Steve Kloves and J.K. Rowling
  17. Ed, Pottermore. "Pottermore Insider: You ask, we answer". Pottermore 
  18. Thompson, Susan (2 April 2008). "Business big shot: Harry Potter author JK Rowling". London 

Previous Page Next Page