Our website is made possible by displaying online advertisements to our visitors.
Please consider supporting us by disabling your ad blocker.

Responsive image


Helicon

Helicon

Ascensus montis Heliconis
Altitudo1749 m
Coordinatae38°21′10″N 22°49′21″E / 38.35278°N 22.8225°E / 38.35278; 22.8225
LocusBoeotia

Helicon[1] (Palaeograece Ἑλικών, Neograece Ελικώνας) est mons Boeotiae, vel potius montes continui, qui inter borealem sinus Corinthiaci oram et Copaidem lacum siti sunt, Thespiis et Parnaso vicini, silvis ac fontibus pleni, apud antiquos Musis sacri.

Musae colebantur in valle vel nemore Musarum, ad meridiem oppiduli Ascrae, ubi Thespii Musea certamina celebrabant. Super hoc nemus est Hippocrene fons, quem poëtae fabulantur ictu ungulae Pegasi equi factum esse.

Hesiodus, Ascrae natus, fertur se in Helicone artem poëticam a Musis didicisse. Sic montem in primis versibus Theogoniae commemorat:

A Musis Heliconiadibus incipiamus canere,
quae Heliconis habitant montem magnumque divinumque,
atque circa fontem nigrum pedibus teneris
saltant, et aram praepotentis Saturnii,
atque ablutae tenerum corpus aqua Permessi,
aut Hippocrenes, aut Olmii sacri,
summo in Helicone choreas ducebant
pulchras, amabiles; tripudiabant vero pedibus:
Inde concitatae, velatae aere multo,
noctu incedebant, perpulchram vocem emitttenttes
[...]
quae olium Hesiodum pulchrum docuerunt carmen,
agnos pascentem Helicone sub divino.[2]

  1. Helicōn, -ōnis m.; acc. -ōnem vel -ōna (declinatio Graeca). Oxford Latin Dictionary ed. P. G. W. Glare (Oxonii: Clarendon Press, 1968–1982).
  2. F. S. Lehrs, Fridericus Dübner, edd., Hesiodi Carmina; Apollonii Argonautica; Musaei Carmen de Herone et Leandro; Coluthi Raptus Helenae; Quinti Posthomerica; Triphiodori Excidium Ilii; Tzetzae Antehomerica, etc. (Lutetiae: Didot, 1840) (Graece, Latine) Textus apud archive.org.

Previous Page Next Page






جبل مونت هيليكون ARZ Хеликон Bulgarian Helikon BR Helicó Catalan Elikón Óros CEB Aliconu CO Helikon Danish Helikon (Gebirge) German Ελικώνας Greek Mount Helicon English

Responsive image

Responsive image