Our website is made possible by displaying online advertisements to our visitors.
Please consider supporting us by disabling your ad blocker.

Responsive image


Henricus rex iunior

Henricus II (supra ad sinistram partem) cum filiis tribus, Ricardo (ad dextram), Henrico rege iuniore (media imagine), Iohanne (infra ad sinistram), et nepote Henrico III. Matthaeus Paris, Chronica maiora ab eo ipso picta: Bibliotheca Britannica MS BL Royal 14.C.vii f. 9r
Sex regis Gulielmi I abnepotes, scil. Gillo de Soliaco et Odo episcopus Parisiensis, filii Erchenbaldi; Gaufridus comes, Iohannes "tertius rex", Ricardus "secundus rex", Henricus rex iunior, reges tres filii Henrici II. Bernardus Guidonis, De origine prima Francorum: Bibl. Municip. Tolosana MS 450 f. 190r (saec. XIV)

Henricus rex iunior[1][2] (natus die 28 Februarii 1155; die 11 Iunii 1183 mortuus) fuit filius Henrici II regis Angliae uxorisque eius Alienorae Aquitaniae. Fuit igitur frater natu maior Ricardi et Iohannis qui post patrem regnaverunt.

Die 2 Novembris 1160 Henricus Margaritam, principissam Francicae, uxorem duxit. Die 14 Iunii 1170 Westmonasterii manibus Rogeri archiepiscopi Eboracensis coronatus est, nolente archiepiscopo Cantuariensi Thoma Becket (qui mense Decembri eiusdem anni necatus erit).

Henricus subito dysenteria aegrotans iuxta Martellum anno 1183 mortuus est. Cadaver eius, quod ad Rothomagum ferebatur, a civibus Cenomanensibus raptum ibi sepultum est, sed mox a Rothomagensibus vindicatum et in hac urbe die 22 Iulii 1183 sepultum.[3] Moriens Guillelmo Marescallo crucem a se susceptam tradidit, qui ob hanc rem peregrinationem ad Terram Sanctam annis 1184-1186 absolvit.[4]

"Inquietus ille puer" a Willelmo Neuburgensi nuncupatus est.[5] Gualterus Map Henricum assimilat cum Philippo Flandrensi, qui "omnium huius temporis principum, excepto nostro, strenuissimus est armis et regimine, postquam Henricus rex iunior decessit ... cui nemo, Deo gratias! hodie par est."[6]


Previous Page Next Page