Herodes Antipas, ex ultimo testamento patris[1], regis Herodis Magni, ab imperatore Romano Augusto confirmato[2] fuit tetrarches Galilaeae et Peraeae ab anno 4 a.C.n. usque ad 39 p.C.n., cum abdicare munus ab imperatore Caligula coactus Lugdunum Convenarum in exsilium proficiscitur. Reditus annuus huius tetrarchiae ducentorum talentorum ab historico Flavio Iosepho aestimabatur[3], minor erat igitur quam partis Archelao ethnarchae adsignatae (600 talentorum), maior vero centum talentis tetrarchae Philippi. Antipas hypocoristicum pro Antipatre erat (multi Antipatres et multi Philippi et multi Aristobuli in progenie Herodis fuerunt).