Our website is made possible by displaying online advertisements to our visitors.
Please consider supporting us by disabling your ad blocker.

Responsive image


Heteroptera

Binae Gerridae coeunt.

Classis : Insecta 
Ordo : Hemiptera 
Subordo : Heteroptera 
   
Nymphaee cuiusdam heteropteri familiae Reduviidarum.
Generalis Pentatomoidei morphologia. A, caput; B, thorax; C, abdomen. 1, ungues; 2, tarsus; 3, tibia; 4, femur; 8, oculus compositus; 9, antenna; 10, clypeus; 23, laterotergites; 25, pronotum; 26, scutellum; 27, clavus; 28, corium; 29, embolium; 30, membrana.

Heteroptera Graece 'alae variae') sunt grex 40 000 fere specierum insectorum ordinis Hemipterorum. Plurimis speciebus sunt alae anteriores, quarum partes membraniferae et durae sunt (hemelytra appellatae); sociis autem Enicocephalomorphorum primitivorum alae omnino membraniferae sunt.

Nomen Heteroptera in classificationibus hodiernis duabus rationibus variie adhibetur: in taxinomia Linnaeana, subordo intra ordinem Hemipterorum videtur, ubi greges paraphyletici aut monophyletici esse possunt, secundum eorum conscriptionem; sed in taxinomia phylogenetica, cladus sine gradibus intra cladum Prosorrhynchorum adhibetur, qui vicissim intra cladum Hemipterorum digeritur. Hoc evenit ex invento Coleorrhyncha esse fossilia viva tantum Heteropterorum traditionalium, ad ea tam arte cognata ut cum eis consociari possint.

Gerromorpha et Nepomorpha plurimos ex aquaticis et semiaquaticis Heteropterorum sociis comprehendunt, cum paene omnes ex aliis gregibus communes notique inter Cimicomorpha et Pentatomomorpha sunt.


Previous Page Next Page