Heterosexualitas[1][2] (Graece ἕτερος 'ceterus' + sexualitas) est amatoria attrahendi vis, sexualis attrahendi vis, vel mores sexuales hominum sexuum vel generum dissimilium. Quae orientatio sexualis, ut dicitur, est "durabile virium attrahendi animi motuum, amorum, et aut vel sexalium attrahendi virium exemplar," quod "etiam hominis notionem attingit identitatis in his viribus attrahendi, moribus cognatis, et societate in communitate aliorum quibuscum illas vires attrahendi communicant."[3][4][5]
Quae sexualitas, cum bisexualitate et homosexualitate, est una ex tribus principalibus generibus virium attrahendi propensionis sexualis intra continuum heterosexuale–homosexuale.[4] Qui heterosexualis sit aliquando rectus vulgo appellatur.
Vocabulum heterosexualis vel heterosexualitas usitate hominibus sapientibus adhibetur, sed mores heterosexuales in omnibus mammalibus atque in aliis animalibus videntur.