Our website is made possible by displaying online advertisements to our visitors.
Please consider supporting us by disabling your ad blocker.

Responsive image


Hugeburc

Wikidata Hugeburc
Res apud Vicidata repertae:
Hugeburc: imago
Hugeburc: imago
Nativitas: unknown value;
Obitus: unknown value;

Hugeburc, quae in Wessexia nata est medioque saeculo 8 floruit, fuit religiosa et scriptrix in abbatia Heidenhemensi in Germania. Vitas conscripsit cognatorum suorum Winnebaldi, eiusdem abbatiae conditoris (Vitam S. Winnebaldi), et Willibaldi, peregrini et episcopi (Vitam S. Willibaldi). Antiquissima fuit auctricum in Anglia natarum, antiquissima auctricum in Germania habitantium.

Cryptogramma nomen "Hugeburc" celans. Sequitur prologus Vitae S. Willibaldi (Bibliotheca publica Bavarica MS. Clm 1086 f. 71v)

Nomen scriptricis, per multa saecula oblitum, a Bernhardo Bischoff anno 1931 patefactum est e cryptogrammate in libro manuscripto inter textus illorum operum immisso. Loco litterarum vocalium a e i o u videntur numeri ordinales abbreviati pri secd/secun ter quar/qar quin. Ita e textu "Secdgquar quin npri sprix quar nter cpri nquar mter nsecun hquin gsecd bquinrc qarr dinando hsecdc scrter bsecd bprim" verba Latina extrahuntur "ego una Saxonica nomine Hugeburc ordinando hec scribebam".[1]

  1. Bischoff (1931); Head (2002) pp. 29-30. Eruditi, quibus nomen "Hugeburc" non placet, variis modis rescribunt, "Hygeburg" (M. Lapidge), "Ugeburga" (C. Leonardi), "Huneburc" (B. Yorke?) etc.

Previous Page Next Page






هيتشبيرغ Arabic Hygeburg Catalan Hugeburc German Hygeburg English Hygeburg EU Hygeburg French Hugeburc Portuguese Хигебурга Russian

Responsive image

Responsive image