Familia
Memoria
Iacobus Chaban-Delmas, nomine nativo Jacques-Michel-Pierre Delmas (Lutetiae natus die 7 Martii 1915; ibidem die 10 Novembris 2000 mortuus) fuit politicus Francicus.
Filius ingeniarii et musicologae, Cellis in lyceo Lakanal educatus, alumnus fuit universitatis et scholae liberae scientiarum politicarum Parisiensium. Deinde diurnarius apud L'Information économique et financière operam dedit, sed anno 1939 studia apud scholam militarem specialem Saint-Cyr absolvit. Francia a Germanis occupata simul et magistratus iuxta regimen Vippiacense , et emissarius iuxta Franciam liberam egit, pseudonymo "Chaban" accepto quod postea sub specie agnominis adsumpsit.
Praefectus urbi Burdigalae anno 1947 electus, hoc officio usque in annum 1995 functus est. Eodem fere tempore legatus fuit conventui nationali a die 10 Novembris 1946 usque in 1997; cui conventui ter praesedit, a die 9 Decembris 1958 usque ad 20 Iunii 1969, iterum a 3 Aprilis 1978 ad 21 Maii 1981 et a 2 Aprilis 1986 ad 12 Iunii 1988. Minister a commeatu ab 1954 usque in anno insequenti et minister a munitione nationali a 6 Novembris 1957 usque in 14 Maii 1958 fuit, praeside Renato Coty. Primus Minister meruit, praeside Georgio Pompidou, a die 20 Iunii 1969 usque ad 5 Iulii 1972.