Iacobus Murray (James Augustus Henry Murray et denuo Sir James Murray; natus die 7 Februarii 1837; mortuus Oxoniae die 26 Iulii 1915) fuit philologus et lexicographus. Ab anno 1879 usque ad mortem edidit lexicon Anglicum A New English Dictionary on Historical Principles (Oxford English Dictionary).
Iacobus Murray, filius vestiarii Thomassi Murray, natus est apud Denholm iuxta Hawick Scotiae, in quo urbe magister in Hawick Grammar School meruit; mox Londinii degens apud Mill Hill School docuit; eodem tempore, socius Societatis Philologicae, investigationes linguarum, et praecipue dialectorum Anglicarum, persecutus est. Anno 1878 igitur, suadente praecipue Frederico Furnivall, a delegatis preli universitarii Oxoniensis receptus est ad munus editoriale lexici novi; in quo opere, materie a Societate Philologica collecta utens moxque Oxoniam habitans, Murray vitam omnem transegit.