Infinitas (-atis, f.), notata, est notio quasi numerica quae adhibetur ad multas sententias mathematicas, philosophicas, et theologicas explicandas, quibus omnibus absentia finium aut termini modis variis intellegitur.
Nonnumquam homines, in locutione vulgari, loquuntur de infinitate in rebus finitis sed diu perennibus; ita hora, si quid invitus facere cogaris, videatur infinita. In aliis talibus casibus, saepe infinitas significat "rem maiorem quam maximam quam excogitari possit". Saepe etiam, homines loquuntur de plure quam infinitas, vel infinitate + 1, quae immo quippe ambae sunt nugae.[1]
In mathematica, infinitas usurpatur quasi numero reali. In quibusdam autem scholis rationis, infinitas e contrario non putatur esse numerus, sed conceptio theoretica.
In philosophia, tempus spatiumque ratione infinitatis explicentur, ut descripsit antinomia prima Immanuelis Kantii. Infinitum tempus appellatur Aeternitas. In philosophia Graeca, gratia exempli in eo quod Anaximander τὸ Ἄπειρον appellavit, infinitas est origo et fons omnium. In rebus theologicis, infinitas fit Deus. In theologia Iudaeo-Christiana, sicut in operibus Ioannes Duns Scoti, notio deitatis est infinitus non quantitate, at potestate.
Ut legas de spatio infinito, vide Universum.
Numeri Elementarii |
---|
Naturales {0,1,2,3,...} sive {1,2,3,...}
Integri {...,-2,-1,0,+1,+2,...} Complexi ℂ |
Variae radices |