Institutum Smithsonianum,[1][2] [3][4] anno 1846 "ad scientiam augendam et divulgandam"[5] conditum, est grex museorum et locorum investigationis a gubernatione Civitatum Foederatarum administratum. Primum nomen, Museum Nationale Civitatum Foederatarum ut entitas administrativa anno 1967 exsistere desivit.[6] Cenaculum civitatis appellatum[7] ob eius eclecticam 137 milliones rerum congeriem,[8] nucleus undeviginti museorum, novem locorum investigationis, et horti zoologici—quorum multi sunt lapides terminales historiae vel architecturae—in quibus institutum consistit est maximus talis orbis terrarum complexus. Aedificia addita in Arizona, Terra Mariae, Urbe Novo Eboraco, Virginia, Panama, et aliter sitae sunt, et 168 alia musea sunt affiliata Smithsoniana.
Institutum 30 milliones salutatorum per annum accepit,[9] omnibus gratis admissis; pecuniam a dotatione instituti, contributionibus privatis et corporatis, stipendiis sodalium, subsidiis gubernationis, et vectigalibus venditionum, concessionum, et copiarum generatur.[8] Inter continuas instituti publicationes sunt Smithsonian et Air & Space magazinae.