Our website is made possible by displaying online advertisements to our visitors.
Please consider supporting us by disabling your ad blocker.

Responsive image


Interceptio regiminis

Interceptio regiminis[1] est subitanea rerum conversio[2] seu praxicopēma (-atis, n.)[3] qua imperandi potestas dominis legitimis aufertur subito adsultu nonnullorum militum civiumve, interdum adiuvante alia aliqua civitate. Cui eversioni rerum publicarum prodest, si maior pars militum et civium ea quae geruntur aequo animo patiuntur inque ea conversione adquiescunt. Nam nisi ita fiat, periculum est, ne bellum civile exardeat. In regimine intercipiendo praesidia administrativa occupari solent, potissima instrumenta multimedia ab opera detineri, primoresque civitatis comprehendi aut in exsilium eici.

Interceptio regiminis et novae res confines sunt dictiones, quarum definitio ardua est, nam in sermone cotidiano de contrariis voluntatibus et opinionibus agi videtur. Utrum de interceptione regiminis an de novis rebus agatur, modo ex post facto aestimari potest. Quae cum ita sint, constat 'interceptionem regiminis' notionem utilem esse ea tantum condicione, ut historiographi sine ira et studio ea uti possint voce analytica bene circumscripta. Interceptio subito fit et saepe brevi in cassum cadit.

  1. Haec appellatio in Vicipaedia nata est. Meliorem dictionem, si quam extra Vicipaediam reppereris aut ipse inveneris, pro ea supponere licet.
  2. Lexicon Recentis Latinitas, s.v. "putsch"
  3. Confer Graecum vocabulum πραξικόπημα.

Previous Page Next Page






Staatsgreep AF Putsch ALS Golpe d'estau AN Rīce-stīp ANG انقلاب Arabic انقلاب ARZ Golpe d'Estáu AST Dövlət çevrilişi AZ کودیتا AZB Дзяржаўны пераварот BE

Responsive image

Responsive image