Ioanna (vulgo Jane) MacLaren Walsh (nata Bronx[4] in burgo Neoeboracensi) est anthropologa, biographa, et investigatrix Americana, quae operam in Museo Nationali Historiae Naturalis Instituti Smithsoniani Vasingtoniae in Districtu Columbiae sito dedit. Simulatis artifactis praecolumbianis detegendis innotuit.
Inter res notabiles quas investigavit sunt calvariae crystallinae opinatarum Mesoamericanarum (plerumque Aztecarum) originum ac quaedam calvaria a Bibliotheca Investigativa et Collectione Dumbarton Oaks curata et vera ut dicitur imago praecolumbiana Tlazolteotl, deae Aztecae mediique Mexici.[5]
Calvariae crystallinae Walsh primum tenuerunt cum una calvaria sine fonte ad Institutum Smithsonianum anno 1992 fortuite peradveniret.[6] Indiciis miscoscopicis utens, calvariam Mitchell-Hedges fraudem esse insigniter probavit.[7] Vitam Eugenii Boban (1834–1908), Francici rerum praecolumbianarum negotiatoris, anno 2019 edidit.
Alumna est Universitatis Catholicae Americae.[8]