Familia
Ioannes Cochanovius, Polonice Jan Kochanowski (natus die 6 Iunii anno 1530, mortuus die 22 Septembris anno 1584) maximus poëta renascentiae Polonicae fuit.
In familia nobili insigni Corvinus, scriptorum notorum plena, in terra sendomiriensi habitante, ortus est. Filius Petri, frater poëtarum: Andreae et Nicolai ac patruus Petri fuit.
Cracoviae, Regiomonti, Pataviae atque fortasse Germaniae studuit. Primo in aulis optimatum servavit, denique secretarius regis Sigismundi Augusti factus est et in rebus publicis participavit. Tum in vico Silva Nigra (Polonice: Czarnolas) prope Radomiam insedit et cum Dorothea Podlodowska matrimonio se coniunxit.
Iliadis librum tertium versu tridecasyllabo rimis binis vertit, quae versio post mortem Cochanovii anno 1585 edita est.