Ioannina fuit usque ad annum 2010 una e quattuor praefecturis (sive nomis) regionis (περιφέρεια) Epiri, cuius caput erat urbs Ioannina. Reformatione administrativa anni 2010 (vide: Libellus Callicratis) praefecturae iura ad regionem Epirum et ad demos, quorum numerus coagmentatione valde minutus est, delata sunt. Territorium praefecturae nomine "Regionali Ioanninae Unitate" permanet, quae quidem vi politica caret.