Secundum Thora, Iochebed (Hebraice יוֹכֶבֶד vel יוֹכָבֶד, Yōḵeḇeḏ, 'Yahweh est gloria') fuit filia Levi,[1] mater Aaron, Miriam, et Moysis, atque uxor Amram (eius amita quoque).[2] Nulla eius vitae singula exstant. Secundum fabulam Iudaicam, ea in Sepulcro Matriarcharum in Tiberia sepelitur.