Iosephus Conrad (natus Józef Teodor Konrad Korzeniowski[1]; Berdichev Russiae Imperialis, 3 Decembris 1857–Bishopsbourne Cantiae Angliae 3 Augusti 1924) fuit scriptor Polonicus qui Anglice scripsit postquam se in Angliam migraverat. Nationalitas Britannica ei anno 1886 concessa est, sed se semper Polum habuit.[2] Conrad unus ex maximis mythistoriarum scriptoribus in lingua Anglica habetur,[3] quamquam lingua volubiliter non usus est donec tertium suae aetatis decennium attigit (et semper tenore conspicuo). Fabulas et mythistorias conscripsit, saepe loco maritimo positas, quae difficultates spiritus humani in medio universo indifferenti depingunt. Magister fuit scribendi generis in prosa, qui distincte non Anglicam[4] mollitiam tragicam litteris Anglicis intulit.[5]
Quamquam nonnulla ex eius operibus modum romanticismi exhibent, praecursor litterarum modernistarum ac realistarum late habetur. Suus modus narrativus personaeque contraheroicae permultos moverunt scriptores, inter quos I. G. Ballard, Gulielmus S. Burroughs, Italus Calvino, Ioannes Maxwell Coetzee,[6] Gulielmus Faulkner,[6] Franciscus Scott Fitzgerald,[6] Gulielmus Golding,[6] Graham Greene,[6] Iosephus Heller, Ernestus Hemingway,[7] D. H. Lawrence, Malcolm Lowry, Gabriel García Márquez,[6] Vidiadhar Surajprasad Naipaul,[6] Georgius Orwell,[8]Ioannes le Carré,[6] Philippus Roth,[9] Salman Rushdie,[10] et Hunter S. Thompson. Accommodatae sunt pelliculae ex, aut motae ab, eius libris Almayer's Folly, The Duel, Heart of Darkness, Lord Jim, Nostromo, An Outcast of the Islands, The Rover, The Secret Agent, The Shadow Line, et Victory.
Conrad, flore aetatis Imperii Britannici laborans, nationales Poloniae experientias atque personales experientias suas in classibus mercatoriis Francica et Britannica effodit, ut fabulas breves mythistoriasque excogitaret quae mundum ab Europa regnatum monstrant cum profunda humanae animae explorarent contra colonialismum et imperialismum. Sua opera fictionis et non fictionis, mox et bene a litterariis cognoscentis aestimata, significationem paene fatidicam adepta sunt, a luce posteriorum nationalium et internationalium saeculorum vicensimi et vicensimi unius calamitatum inluminata.[8]