Isaac Iudaeus sive Israelita, Arabice إسحاق بن سليمان الإسرائيلي Isḥāq ibn Sulaimān al-Isrāʾīlī (medio fere saeculo IX natus; anno circiter 955 mortuus)[1] fuit scriptor operum philosophicorum medicorumque Arabicorum. Opera eius Latine a Constantino Africano et Gerardo Cremonensi versa sunt.
E stirpe Iudaico ortus, Cairi natus, ibidem ophthalmologus operam dedit. Anno 904 ad officium medici Cairuanae in urbe iuxta emirum Africanum familiae Aghlabidarum Ziyadat Allah III convocatus est. Quo anno 909 e regno suo eiecto, Isaac mox iuxta Abdullah al-Mahdi Billah, Fatimidarum primum calipham, laborare coepit. Cairuanae ergo ab anno fere 907 usque ad mortem habitabat medicinamque docebat.