Ischalis seu potius Iscalis fuit urbs vel oppidum in Britannia meridioccidentali situm, a Ptolemaeo in Geographia denotatum, cuius locus hodie incertus manet. Antiquarii veteres eae urbi quae hodie Ilchester appellatur tribuerunt,[1] sed falso: huius urbis nomen Romanum, sicut ex inscriptionibus legimus, fuit Lindinis. Temporibus igitur recentioribus eruditi nonnulli nomen Iscalis attribuunt oppido Romano in collibus Mendippis posito, iuxta metallis unde plumbum extractum est, in agro vici hodierni Charterhouse-on-Mendip.[2] Sed inscriptiones ibi repertae aliud nomen praebent, "VEB ...", fortasse "Vebriacum".