Iudicium Novum fuit motus formalis in theoria litterarum qui in litterarum critica Americana decennia media saeculi vicensimi dominabatur. Lectionem intimam pressit, praecipue poematum, ad inveniendam rationem per quam opus litterarium fungitur ut res aesthetica in se contenta et ad se relata. Motus ex The New Criticism ('Iudicium Novum'), libro Ioannis Crowe Ransom (1941) appellatur. Opera I. A. Richards, eruditi Anglici, praecipue eius Practical Criticism et The Meaning of Meaning ('Significatio significationis'), libri qui rationem empiricam scientificamque adfirmatam praebuerunt, rem magni momenti in progressu methodologiae Iudicii Novi fuerunt.[1] Etiam magni momenti fuerunt commentarii critici T. S. Eliot, sicut "Tradition and the Individual Talent" et "Hamlet and His Problems," in quibus Eliot notionem mutuam rationem aequam (Anglice objective correlative) proposuit. Suae sententiae aestimatae, sicut damnatio Miltoni et Shelley, favor poetarum metaphysicorum appellatorum, et iudicium poesin impersonalem esse debere, conformationem canonis Iudicii Novi magnopere moverunt.