Fines
Forma
Gestio
Vita
Commemoratio
Sigla
Tabula aut despectus
Karaczaevo-Circassia[1][2] (Russice Карачаево-Черкесия) seu Res Publica Karaczaevo-Circassica[1] (Russice Карачаево-Черкесская Республика, Karaczaevo-Balcarice Къарачай-Черкес Республика, Kabardino-Circassice Къэрэшей-Шэрджэс Республикэ, Abassinice Къарча-Черкес Республика, Nogaice Карашай-Шеркеш Республикасы) est subiectum Foederationis Russicae, ab anno 2010 in eius districtum (circulum) foederalem Septentrio-Caucasicum inclusum. Formata est anno 1922 ut regio autonoma Karaczaevo-Circassica, quae anno 1992 statum hodiernum obtinuit.
Karaczaevo-Circassia, aream 14 277 chm² habens, in Caucaso Septentrionali sita est, cum territorio Crasnodariano in occidente, territorio Stauropolitano in septentrione, re publica Kabardino-Balkarica in oriente atque cum Georgia Abasgiaque in meridie contermina. Circa 468 milia incolarum (anno 2016) habet. Secundum censum 2010, gentes plurimae ibi sunt Karatchai[3] (41 %), Russi (31,6 %), Circassi (11,9 %), Abassini (7,8 %) et Nogai (3,3 %). Linguae omnium harum gentium (Karaczaevo-Balcarica, Kabardino-Circassica, Abassinica, Nogaica) sunt publicae in Karaczaevo-Circassia, Russica ibi est lingua communicationis internationalis.
Caput rei publicae est urbs Čerkessk, altera urbs magna Teberda.
Hypanis et Kuma flumina in re publica oruintur; Teberda est flumen magnum. Per Elbrum montem confinium cum Cabardino-Balcaria transit.
In Karaczaevo-Circassia sunt nonnullae areae naturae speciali protectae, e quibus sunt Reservatum Teberdense et pars Reservati Caucasici.