Lacinia Gazetica[1] (Arabice قطاع غزّة, translitteratione Qitāʿ Ghazza) est tractus litoralis ad Mare Mediterraneum situs, qui ad territoria Palaestinensia in Palaestina pertinet et qui, saltem ex forma legis, ab Auctoritate Nationali Palaestina regitur. Re vera autem in Lacinia Gazetica societas quae Hamas appellatur rerum potitur.
Die 15 Novembris 2012 factio Hamas falaricas contra Israēl misit; deinde Israēl bellum talionis intulit, quo multae victimae civitatis factae sunt. Institutum internationale, sicut Amnestia Internationalis et Human Rights Watch, abrogationem caedium civilium postulavit secundum ius belli humanitarium, sed simul actionem e Hamas ortam condemnavit.[2]
Ab die 7 Iulii 2014 Israēl impetus aërios bombis in terras Gazeticas continuavit, quibus 138 homines, inter quos 36 impuberes, interfecti sunt, et 1255 domūs destructae sunt. Societas internationalis et instituta pacis fautoria, sicut Human Rights Watch, hoc facinus condemnaverunt, quod contra ius belli humanitarium videri potest.[3]
Die 7 Octobris 2023 factio Hamas impetum missilium in Israēl misit. Dein Israēl bellum Palaestinis denuntiavit. Die autem 17 Octobris 2023 valetudinarium in Gaza impetibus bombarum adfectum est, quo plus quam quadringenti homines necati sunt.[4]