Our website is made possible by displaying online advertisements to our visitors.
Please consider supporting us by disabling your ad blocker.

Responsive image


Lacus Magni

Despectus in omnem Lacuum Magnorum regionem ex satellite, die 24 Aprilis 2000.

Lacus Magni sunt quinque ampliores aquae dulcis lacus, in boreorientali America Septentrionali, secundum finem Canadae et Civitatum Foederatarum siti, qui cum Oceano Atlantico per Viam Marinam Sancti Laurentii et Viam Aquaticam Lacuum Magnorum conectuntur. Ei, in lacubus Superiore, Michigano, Huronorum, Eriarum, Andiatroco consistentes, una sunt maximus lacuum aquae dulcis grex in orbe terrarum notus, quibus sunt 21 centesimas Telluris aqua dulcis superficialis.[1][2][3] Superficies 94250 milia quadrata, volumen (apud datum aquae humilis mensum) 5439 milia cubica est.[4] Lacus a nonnullis civibus Civitatum Foederatarum aliquando Litus Septentrionale, vel Litus Tertium, appellantur.

  1. "Great Lakes – U.S. EPA," apud epa.gov (United States Environmental Protection Agency).
  2. "Historical Landcover Changes in the Great Lakes Region," capitulum 6 ex LUHNA, apud usgs.luhna.
  3. Ghassemi, Fereidoun, Inter-Basin Water Transfer (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 2007), ISBN 0-521-86969-2.
  4. [http://www.epa.gov/glnpo/physfacts.html "Great Lakes: Basic Information: Physical Facts," apud epa.gov (United States Environmental Protection Agency).

Previous Page Next Page