Lepidoptera (compositum ex verbis Graecis λεπίς [e stirpe λεπίδ-] 'squama' + πτερόν 'ala'[1]) sunt magnus insectorum ordo, cui sunt 174 250 specierum aestimatarum,[2] quae in 126 familias[3] et 46 superfamilias digeruntur.[2]
Ordo lepidopterorum est ex latissime agnotis insectorum orbis terrarum ordinibus,[4] cui sunt insecta Heterocera haud sollemni more appellata et tres superfamiliae Rhopalocera simile appellatae: Papilionoidea, Hesperioidea, Hedyloidea. Lepidoptera multas exhibent fundamentalis corporis formae variationes, quae utilitates in modis vivendi et distributione eis dederunt. Aestimationes recentiores subiciunt ordini esse plures species quam olim putatas,[5] et ordinem inter quattuor "speciosissimis" ordinibus esse, cum Hymenopteris, Dipteris, et Coleopteris.[4]