Lex maiestatis plures leges Romanos complectitur, quibus in crimina rei publicae vel imperatoris animadverti licuit.
Maiestas apud Romanos antiquos proprium designavit, quod ad deos, homines illustres, imprimis imperatores Romanos, sed etiam patrem familias contigit. Praeterea dignitatem civitatis significavit, et quidem tam principatum populi Romani super alios populos quam principatum civitatis super singulos cives. Cum ex libera re publica principatus factus sit, maiestas magis magisque in personam imperatoris delata est.
Laesa maiestas omnibus temporis crimen haberi potuit, sive crimina minutae maiestatis, quae exsilium sequebatur, sive crimen laesae maietatis, quod capitis supplicio luebatur. Verbum antiquius fere idem designans perduellio fuit.
Lex Iulia maiestatis (forsitan anno 48 a.C.n. pronuntiata)[1] deinceps regula mansit ad crimen laesae maiestatis puniendum.
Cum lege Qusquis imperatoris Arcadii anno 397 pronuntiata etiam voluntas laesae maiestatis poena digna facta est. Ad hoc maiestas imperatoris ad magistratus translata est. Patrimonium non tantum reorum sed etiam filiorum eorum abductum est.
Etiam medio aevo et postea lex maiestatis, qua ius Romanum in usum venit, adhibebatur.