“ Haec dicit Cyrus rex Persarum: Omnia regna terrae dedit mihi Dominus, Deus caeli, et ipse praecepit mihi, ut aedificarem ei domum in Ierusalem, quae est in Iudaea.
Quis ex vobis est de omni populo eius? Sit Dominus Deus suus cum eo, et ascendat in Ierusalem, quae est in Iudaea, et aedificet domum Domini, Dei Israel; ipse est Deus, qui est in Ierusalem.
Et omnes reliqui in cunctis locis, ubicumque habitant, adiuventur a viris de loco suo, argento et auro et substantia et pecore sicut et oblationibus spontaneis pro templo Dei, quod est in Ierusalem ”.
↑ In Septuaginta hic liber 23 capitulorum (=Esdras una cum Nehemia) nomine nomine Esdras β’ („liber secundus Esdrae“) iuxta aliam, ut putatur, antiquiorem versionem nomine Esdras α’ („primus liber Esdrae“) positus est.
↑Hieronymus opus in duos libros divisit; I Ezrae est liber Esdrae in editionibus hodiernis, II Ezrae hodiernus liber Nehemiae est. Nomina „I Ezrae“ et „II Ezrae“ in Septuaginta et in Vulgata diversa significant