Lingua Hetthaea 𒉈𒅆𒇷 nešili
| ||
---|---|---|
Taxinomia: | Linguae Indoeuropaea e familia Anatolica | |
Status: | lingua exstincta | |
Sigla: | 1 —, 2 hit, 3 hit | |
Usus | ||
Aevum: | saec. XVII - XIII a.C.n. florens | |
Situs: | lingua olim Imperii Hetthaeorum officialis ab eruditis recentioribus interpretata
| |
Litterae: | Litterae Hetthaeae | |
Scriptura: | Scriptura cuneiformis | |
Lingua Hetthaea nobis e tabulis signis cuneiformibus insculptis nota est, quae tabulae Hattusae, iuxta Boğazkale vicum hodiernum sitae, inventae sunt. Hattusas caput imperii Hetthaeorum erat quod circiter annis ab 1650 ad 1200 a.C.n. florebat. Hetthaei ipsi linguam nešili vel nešumnili appellabant e pristino oppido principali Neša (ubi hodie Kültepe est).