Our website is made possible by displaying online advertisements to our visitors.
Please consider supporting us by disabling your ad blocker.

Responsive image


Lingua Rhaetica (Romanica)

Vide etiam paginam fere homonymam: Lingua Rhaetica antiqua.
Ubi olim Lingua Rhaetica locuti sunt

Lingua Rhaetica[1] sive Raetica est una e quattuor linguis publicis Helvetiae et sermo officialis pagi Grisoniae. Est lingua Indoeuropaea ad familiam linguarum Romanicarum pertinens, id est Lingua Rhaetia a Lingua Latina oriunda est (sicut et linguae Lusitanica, Hispanica, Francogallica, Italiana, Dacoromanica aliaeque linguae, quibus minor numerus locutorum est).

Sunt aliae linguae, quae sermoni Rhaetico valde propinquae sunt, scilicet:

Itaque quaedam linguarum periti has tres linguas sub nomine Lingua Raetoromanica subsumunt, quod autem valde disputatur.

Si plus cognoscere vis, vide etiam Quaestio Ladina.


Sunt quinque dialecti Linguae Rhaeticae:

  • "sursilvan" in valle Rheni anterioris (13 879 locutores nativi),
  • "sutsilvan" in valle Rheni posterioris (571 locutores nativi),
  • "surmiran" in vallibus Albulae et Iulieri (2 085 locutores nativi),
  • "puter" in Endena superiore (2 343 locutores nativi),
  • "ladin vallader" in Endena inferiore et in Valle Monasterii, ibi ut dialectos qui dicitur Jauer (5 138 locutores nativi).

Multis in regionibus oppidisque, ubi adhuc saeculo undevicesimo lingua Rhaetica in usu erat, hodie incolae Germanice loquuntur. Ergo, ad sermonem servandum rumantsch grischun creata est, quae sit lingua franca inter locutores variarum dialectorum linguae Rhaeticae.

Praeterea Radio e Televisiun Rumantscha, societas SRG SSR idée suisse filia, televisionis et radiophoniae programmata linguae Rhaeticae transmittit.

Societas est etiam Lia Rumantscha, quae sermonem Rhaeticum defendit.

Nexus interni


Previous Page Next Page






Romansch AF Rätoromanische Sprache ALS ሮማንሽ AM Idioma rumanche AN Retoromanisc sprǣc ANG اللغة الرومانشية Arabic الرومانشيه ARZ Romanche AST Romanş dili AZ رومانش دیلی AZB

Responsive image

Responsive image