Our website is made possible by displaying online advertisements to our visitors.
Please consider supporting us by disabling your ad blocker.

Responsive image


Lingua terrae

Vide etiam paginam discretivam: Lingua (discretiva).
Lingua terrae Vistulensis (quae lacunam Recentem a mari Baltico separat), e satellite artificiali visa

Lingua terrae[1], vel brevius lingua[2], est terrae pars harenosa, tenuis et perlonga, inter mare et sinum (lacunam vel limenem) sita. Thiniis saepe operta est. Lingua terrae ut paeninsula vel promunturium longitudinis incredibilis describi potest vel etiam ut isthmus imperfectus (nam fretum per eum vel ad finem eius tamen exsistit).

Lingua terrae Curonica inter mare Balticum et sinum Curonicum
  1. Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Куршская коса, Куринская коса etc. Cf.: Ovid. Met. XIII 724, de Sicilia: tribus haec excurrit in aequora linguis.
  2. V. tabulam Ioannis Islen'ev, ubi quattuor linguae in litore maris Asoviensis designatae sunt (lingua Fedotowa etc.).

Previous Page Next Page