Linguae Anatolicae sunt linguae Indoeuropaeae quae primo vel altero millennio ante Christum natum in Asia minore dicebantur.
Ex altero millennio:
Ceterae linguae Anatolicae ex inscriptionibus notae sunt quae primo ante Christum natum millennio abecedariis a Graeci alphabeto derivatis insculptae sunt. Sunt hae:
Linguae Luviae artius cognatae videntur linguae Lycia, Carica, Pisidia, Sidetia; lingua Lydia autem linguae Hetthaeae.
Linguarum Anatolicarum nominibus tantum duo genera sunt (commune et neutrum), 5 - 8 casus variarum declinationum. Nonnulla verba demonstrent conexionem linguarum:
LATINE: mater - pater - ego - quis, quid - luna HETTHAEE: annas - attas - uk - kuis, kuit - armas LYDIE: ênas - taadas - amu - qis, qid - armτas LVVIE: annis - tatis - amu - kuis, kui - arma LYCIE: êni - tedi - amu - ti, ? - ar^mma