Linguae Italicae | ||
---|---|---|
Situs: | Italia antiqua et Imperium Romanum (sed vide et linguarum Romanicarum distributionem) | |
Status: | grex linguarum Indoeuropaearum | |
Divisiones: | ||
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae |
Linguae Italicae sunt subfamilia vel divisio familiae linguarum Indoeuropaearum. Linguas Romanicas e Latina deductas (Italicam, Hispanicam, Lusitanam, Francogallicam, Dacoromanicam, etc.), et nonnullas exstinctas Paeninsulae Italicae linguas comprehendit, Umbrica, Osca, Falisca, et Latina ipsa inclusis.
Obtinent variae verbi Italici definitiones. Hic commentarius classificatione in Tabula Glottologorum usitata utitur (vide "Nexus externos" infra): Italica subgregem Latinum (Latinam et linguas Romanicas) et linguas Italicas antiquas (Faliscam, Osco-Umbricam, et tria linguas Italicas non digestas, Aequicam, Vestinam et Sicula), sic comprehendit. Lingua autem Venetica, lingua regionis Venetiarum, habetur Indoeuropaea non digesta, contra eius vim in hodierna regionis lingua Italica.