Lipidum est quodlibet nonnullarum molecularum qua in natura fiunt et adipes (vel seba), olea, ceras, steroles, vitamina adipi solubilia (sicut vitamina A, D, E, K), monoglycerida, diglycerida, phospholipida, et alias res comprehendunt. Praecipua lipidorum officia sunt conservatio energiae et esse pro structuris membranorum cellularium et molecula significationis lipidorum.
Lipida late definiuntur ut parvae moleculae hydrophobicae vel amphiphilicae; amphiphilica aliquorum lipidorum natura eis sinit formare structuras sicut vesiculae, liposomata, vel membrana in circumiectu aquali. Lipida biologica omnino vel partim oriuntur ex duobus distinctis subunitatum biochemicarum generibus: gregibus ketoacyli et isopreni[4]. Lipida sic possunt dividi in octo categorias: acida adipata, glycerolipida, glycerophospholipida, sphingolipidas, saccharolipida, et polyketida? (ex condensatione subunitatum gregibus ketoacyli deducta), et lipida sterol et lipida prenol (ex condensatione subunitatum gregibus isopreni deducta).