Litterae Nederlandicae vel Batavicae sunt omnes litterae per nonnulla saecula Nederlandice scriptae, in lingua qua circa 23 milliones quotidie utuntur.
Litterae Nederlandicae sunt opus Nederlandiae, Belgii, Surinamiae, Antillarum Nederlandensium, et regionum olim Nederlandoloquentium, sicut Flandria Francica, Africa Australis, et Indonesia. Indiae Orientales Nederlandicae, ut Indonesia colonia Nederlandica appellabatur, traditionem distinctam in litteris Nederlandicis genuit.[2][3] E converso, litterae Nederlandicae aliquando productae sunt et iam producuntur ab hominibus peregre natis qui immigraverunt ut in regionibus Batavoloquentibus habitarent, sicut Anna Frank et Kader Abdolah.
Primae litterae Nederlandicae definiuntur res meriti artificis in uno e dialectis Civitatum Humilium conscriptae. Ante saeculum septimum decimum, non erat una lingua normativa, sed dialecti Nederlandicae appellatae se ex lingua Franconica evolverant. Separatae litterae Batavicae Capitenses saeculo undevicensimo oriri coeperunt, quae ex eisdem radicibus litterariis ac lingua Nederlandica hodierna natae sunt, quia lingua Batava Capitensis e lingua Nederlandica saeculo septimo decimo genita est. Vocabulum litterae Nederlandicae sensu stricto 'litterae ex Nederlandia', aut sensu lato 'litterae Nederlandicae' significare potest, ut hic tractatur.