Lucius III (natus fortasse nomine gentilicio Ubaldo Allucingoli Lucae anno circiter 1120; Veronae die 25 Novembris 1185 mortuus) fuit episcopus Romanus et papa Ecclesiae Catholicae a die 1 Septembris 1181 usque ad mortem.
Iam frater Cisterciensis anno 1141 presbyter cardinalis creatus, electionibus Caelestini II, Lucii II, Eugenii III, Anastasii IV, et Hadriani IV in collegio cardinalium interfuit. Anno autem 1159 cardinalis episcopus promotus est titulis Ostiensi et Veliterno; quo gradu decessorem suum Alexandrum III eodem anno elegit. Consiliorum Alexandri III particeps erat. Ab anno 1163, decanus sacri collegii erat.
Ecclesiam Cathedralem Mutinensem die 12 Iulii 1184 consecravit.[1] Veronae a die 22 Iulii eiusdem anni commorans, Concilium Veronense mensibus Octobri et Novembri tenuit, unaque cum Friderico I imperatore bullam "Ad abolendam" de haeresibus exstirpandis emisit. Veronae anno insequenti mortuus est. Inter eius nepotes fuerunt Hugo Eterianus (quem cardinalem creavit) et Leo Tuscus, filii fratris.