Our website is made possible by displaying online advertisements to our visitors.
Please consider supporting us by disabling your ad blocker.

Responsive image


Ludovicus VI (rex Francorum)

"Ludovicus cognomento Grossus" atque filius natu maximus "Philippus a porco interfectus". Bernardus Guidonis, De origine prima Francorum: Bibl. Municip. Tolosana MS 450 f. 190v (saec. XIV)
Filiorum regis Ludovici VI quattuor: Henricus archiepiscopus Remensis (ad dextram partem), Robertus comes Drocensis, "Petrus de Curtiniaco miles optimus", et natu minimus "Philippus clericus liberalissimus". Bernardus Guidonis, De origine prima Francorum: Bibl. Municip. Tolosana MS 450 f. 190v (saec. XIV)

Ludovicus VI qui dicitur Grossus[1] seu Crassus Francice Louis le Gros (natus die 1 Decembris 1081 - obiit die 1 Augusti 1137 in oppido regale Béthisy-Saint-Pierre) fuit rex Franciae ab anno 1108 usque ad mortem anno 1137. Philippi I uxorisque eius Berthae Hollandiae fuit filius.

In matrimonium duxit (post nuptias Lucianae de Rupeforti anno 1107 repudiatas) Adelaidem Mauriensem, e qua filiam genuit Constantiam et septem filios, inter quos Ludovicum patris successorem, Henricum qui archiepiscopus Remensis factus est, Robertum dominum Drocensem et Petrum patrem imperatoris Latini Petri.

Durocortori coronatus est. In Abbatia Sancti Dionysii sepultus est.

  1. "Ludovicum regem Grossum" etc.: vide Medlands

Previous Page Next Page