Fines
Forma
Tabula aut despectus
Lusitania fuit provincia Romana quam Augustus creavit cum Hispaniam Ulteriorem in duas provincias, Baeticam et Lusitaniam, anno 27 a.C.n. divideret. Praeses huius provinciae ab ipso principe designabatur inter viros praetorios qui nondum consulatum gesserant et legatus Augusti pro praetore dicebatur. Caput provinciae fuit Emerita Augusta ad ripam fluminis Anatis, ubi legatus hiemabat et ius dicebat.
Anno 19 a.C.n., Asturiae et Callaecia, regiones nuper domitae, Lusitaniae adsignatae sunt, ultimis vero annis primi saeculi a.C.n. ad Hispaniam Citeriorem translatae.[1]
Fines illius provinciae hodie sunt in Lusitania et Extremadura Hispanica.