Lysippus (Graece Λύσιππος) (natus esse videtur ferme 400/390 a.C.n.; mortuus est ad saec. 4 exeuntem a.C.n.), patria Sicyonius, fuit statuarius clarissimus quarti saeculi a.C.n., qui et multa mandatu Alexandri Magni laboravit. Quamquam magna ex parte canonem Polycleti sequitur, tamen membrorum proportiones mutatae sunt. Una cum Scopa et Praxitele inter praecipuos Graeciae classicae sculptoribus habetur.