Marchantiophyta sunt divisio embryophytorum non vascularium, olim vulgo hepaticae appellata, sicut bryophyta et anthocerotophyta, eis est circulus vitae in gametophytis conditus, ubi cellulae plantae solum unam informationis geneticae copiam ferunt.
Biologi aestimant circiter 9000 specierum marchantiophytorum exstare.[2] Nonnullae ex speciebus familiaribus sunt thallus complanatus sine foliis, sed plurimae sunt foliaceae bryophytorum complanatorum similes. Species foliaceae a bryophytis similibus nonnullis proprietatibus distingui possunt, praecipue rhizoidis cellularum singularium. Marchantiophyta foliacea etiam a plurimis (sed non omnibus) bryophytis discrepant, quia eorum foliis numquam est costa (in multis bryophytis praesens), et cilias marginales (rarissimas in bryophytis) ferre possunt. Aliae differentiae inter omnia bryophyta et marchantiophyta non sunt universae, sed folia in tribus gradibus ordinata, lobi atrocaerulei vel segmentati, vel inopia caulium et foliorum clare diversorum omnia marchantiophyta indicant.