Mare Celebense[1] Oceani Pacifici occidentalis finitur ad septentriones ab archipelago Suluensi marique Suluensi et Insula Mindanao Philippinarum, ad orientem a catena Insularum Sangihe, ad meridiem ab insula Celebis, atque ad occidentem ab orientalibus insulae Bornei litoribus. Circa 675 chiliometra a septentrionibus ad meridiem, et circa 837 chiliometra ab oriente ad occidentem extendit, et aream superficialem 280 000 chiliometrorum quadratorum habet, usque ad maximam altitudinem 6200 metrorum. Mare ad meridio-occidentem per Fretum Macassarense in Mare Iavanicum aperit.
Mare Celebense est pars antiquae pelvis oceanicae quae abhinc annorum circa 42 milliones loco procul ab ulla massa terrestre orta est. Abhinc annorum circa 20 000 000, motus crustae terrestris pelvem moverat tam propinquam ad montes igniferi Indonesiae et Philippinarum ut detritum emissum acciperet.[2] Abhinc annorum circa 10 milliones, Mare Sulavesiense detritu continentali inundabantur, inter quem carbo, ex monte crescente in Borneo emissus, et pelvis in Eurasiam concurrerat.
Finis inter Celebem et mare Suluense apud iugum Sibutu-Basilanum iacet. Valentia flumina oceanica et altae fossae maritimae montesque marini, cum vivis insulis volcanicis, multiplices proprietates oceanographicas regioni efficiunt.