Our website is made possible by displaying online advertisements to our visitors.
Please consider supporting us by disabling your ad blocker.

Responsive image


Maria (Andronici Palaeologi filia)

Cena luxuriosa: pars picturae muralis in exonartheci Monasterii Batopedii anno 1312 confectae. Depinguntur Mongoli et Romani, inter quos Andronici minister Theodorus Metochites;[1] an de matrimonio Mariae disputatur?

Maria, quae saeculo XIII exeunte nata est et (si vita recte e fontibus intellegitur) post annum 1341 mortua est, fuit Andronici II Palaeologi filia notha. A patre in matrimonium Tuctai regi Ordae Aureae saeculo XIV ineunte data nomen Turcicum Bayalün accepit. Qui anno 1312 mortuo Maria statim a successore Usbeco inter uxores acceptam esse censetur. Haec, si re vera eadem sit, a peregrinatore Ibn Baṭṭūṭa describitur. Ille cum principissa ad Constantinopolim anno fere 1332/1334 se profectum esse praetendit. Quidam autem uxorem Usbeci filiam notham Andronici III fuisse credunt.

  1. Ilias Anagnostakis, "Dining with Foreigners" in Ilias Anagnostakis, ed., Flavours and Delights: tastes and pleasures of ancient and Byzantine cuisine (Athenis, 2013) pp. 157-163, praecipue 158-159

Previous Page Next Page






Μαρία Παλαιολογίνα (κόρη Ανδρόνικου Β΄) Greek Марија Палеологина (ћерка Андроника II) Serbian

Responsive image

Responsive image