Matrix in mathematice est tabula numerorum formae rectangularis. Hi numeri matricis elementa vel componentia scilicet elementa vel fortasse relata scilicet elementa in matrice vocantur.
Matricis nomen mathematicus Anglicus Iacobus Ioseph Sylvester finxit.
Typus matricis definitur numero ordinum transversorum vel lineolarum et numero ut ita dicam columnarum vel ordinum directorum. Quodcumque matricis elementum ad quemdam ordinem tranversum et ad quemdam directum pertinet. Haec matrix exempli gratia habet ordines duos transversos et tres directos et designatur nomine matrix :
Si ordinum numerus directorum est idem quam transversorum matrix vocatur quadrata.
His cum matricibus operationes mathematicae perfieri possunt sicut additio, subtractio vel multiplicatio. Alia operatio specialis quae cum illis matricibus fieri potest, quae sunt regulares, est inversio. Et alia operatio est transpositio.