Michael Montanus[1][2] (Francogallice plene Michel Eyquem de Montaigne; natus die 28 Februarii 1533; mortuus Sancti Michaelis in oppido die 13 Septembris 1592) fuit scriptor moralisticus in lingua Francogallica. Eius autem lingua prima erat Latina: pater enim Latine tantum more humanistarum educavit. Auctor fuit commentatiunculorum philosophicorum scepticorum, quae ipse appellavit essais, scilicet 'experimenta, conata (vel conatus), tentamina, pericula'.[3] De fama librorum trium ab illo conscriptorum novus sensus venit verbi essai, qui nunc Latine 'commentatio' vel Graece 'progymnasma' sonat.
Montanus multos auctores Occidentales maximi momenti recte movit, inter quos Franciscus Bacon, Renatus Cartesius,[4] Blasius Pascalis, Ioannes Iacobus Russavius, Albertus Hirschman, Gulielmus Hazlitt,[5] Radulphus Waldo Emerson, Fridericus Nietzsche, Stephanus Zweig, Ericus Hoffer,[6] Isaac Asimov, et fortasse etiam ultimi Gulielmi Shakespearii ludi scaenici.
Montanus aut Burdigalae natus est[7] aut in castello familiae Montani[8] iuxta oppidum Sancti Michaelis hodie Saint-Michel-de-Montaigne appellatum.
Asteroides 8890 Montaigne in eius honorem nominatus est.