Our website is made possible by displaying online advertisements to our visitors.
Please consider supporting us by disabling your ad blocker.

Responsive image


Michael Shermer

Shermer in Itinere Geologico Societatis Scepticorum die 8 Iunii 2007.

Michael Brant Shermer (natus 8 Septembris 1954) est Americanus rerum scientiae scriptor, historicus scientiae, conditor Societatis Scepticorum, et editor principalis Skeptic, eius actorum diurnorum,[1] quod se plerumque investigandis postulationibus scientiae falsae et omnium ultra quod rerum natura patitur dedunt. Societati nunc sunt plus quam 55 000 sodales.[2] Shermer etiam disceptationibus rerum ad scientiam falsam et religionem pertinentium inest, cum necessitatem scepticismi scientifici promulgat.

Shermer praeterea est unus ex hospitibus Exploring the Unknown, seriei televisificae familiae Fox (nunc ABC), tredecim horas durantis, quam procuravit. Singulis mensibus post Aprilem 2001, "Skeptic," commentarium in Scientific American actis diurnis in singulos menses scribit. Shermer adfirmat se olim fuisse Christianum fundamentalisticum, sed fidem in Deum per studia post A.B. concessum reliquit, seque interdum appellavit agnosticum,[3] nontheistam,[4][5] atheistam,[6][7] et suasorem philosophiae humanisticae[8] et scientiae morum.[9] Dubitavit autem utrum sit utilitas ex talibus nominibus, quae "columbariis factis" adhiberi arbitratus est, ac se scepticus simpliciter appellari mavult.[6]

  1. Caput mali, Skeptic acta diurna; situs accessus 11 Augusti 2013.
  2. Making a living of bullshit detecting, VUE Weekly, 27 Augusti 2008.
  3. Michael Shermer. Why People Believe Weird Things (Novi Eboraci: Henry Holt, 2002), p. 136.
  4. Michael Shermer, "Response To Positive Atheism 's December, 1999, Column 'Atheism & Fundamentalism,'" Positive Atheism, 14 Novembris 1999.
  5. Michael Shermer, Michael Shermer "Testing Tenure," www.skeptic.com.
  6. 6.0 6.1 Michael Shermer, "Why I Am An Atheist," www.michaelshermer.com, Iunio 2005.
  7. Shermer etiam atheista appellatus est cum in Stossel serie televisifica excursu die 16 Decembris 2010 adesset.
  8. American Humanist Association, Humanist Manifesto III Public Signers (2008).
  9. Michael Shermer, "The Science of Right and Wrong" (Shermer de scientia fas et nefas sermocinatur), www.michaelshermer.com.

Previous Page Next Page