Moismus,[1] etiam fortasse Mohismus[1] et Miciismus[1] (Mandarinice 墨家 Mòjiā 'Schola Mo'), fuit philosophia Sinica a sectatoribus Micii (vulgo Mozi, etiam Mo Tzu 'Magister Mo' appellatus; 470–circa 391 a.C.n.) evoluta. Eodem fere tempore Confucianismi, Taoismi, et legalismi coepit, una ex quattuor praecipuis scholis philosophicis per Aetatem Veris et Aestatis (a 770 ad 480 a.C.n.).[2] et Aetatem Civitatum Bellantium (a 479 ad 221 a.C.n.), cum Moismus (墨 'Mo') maior Confucianismi (儒 'Ru') aemulus videretur. Domus Qin, quae Sinas anno 221 a.C.n. coniunxit, ad legalismum pro publica administrationis philosophia accessit, omnes alias scholas philosophicas supprimens. Domus Han sequens Confucianismum recepit, ut fecerunt plurimae domus continuae, quamquam Taoismus et deinde Buddhismus etiam partes magni momenti in recentiore vita et cogitatione Sinica egerunt, cum Moismus ut distincta cogitationis schola paene evanesceret. Libri Moistici deinde cum canone Taoista mixti sunt.