Fines
Forma
Gestio
Vita
Tabula aut despectus
Murcianum[1] seu Mavitania[1] (Hispanice: región de Murcia) est communitas autonoma Hispanica, cuius maior pars ad historicum territorium Regni Murciani (e provincialibus saeculi XIX divisionibus territoria deducta sunt) correspondet, formata ex occupatione Christiana et hoc Regno colonizato a Catalaunis, Castellanis atque Aragoniensibus praesertim et coronarum Aragoniae (saeculo XIII) ac Castellae (e saeculo XIII usque ad Civitatis Hispanicae apparitionem) historica pars. Hiberiae Austroriente, inter Vandalitiam ac Communitatem Valentianam et inter litus Mediterraneum ac Castellam-Manicam, sita. Eius caput urbs Murcia sive Murtia sive Vergilia (Hispanice; Murcia et Valentiane; Múrcia) est et aliae praecipuae urbes Carthago Nova sive Carthago Spartaria sive Carthagenna (Hispanice et Valentiane; Cartagena) et Eliocrata[2] sive Eliocroca[3] (Hispanice; Lorca et Valentiane; Llorca) sunt. Antique et historice provinciae Albasitensis pars ad hanc regionem pertinebat, quoad anno 1833 regio in provincias duas divisa sit, anno 1982 ingrediens velut pars in autonomiam Manicensem.
Paene tertia pars totius numeri incolarum in Murcia in eius capite vivunt et regio maxima fructuum, holerum atque florum productoria in Europa est. Sunt praecipua vineta prope municipia Bullas (Hispanice; Bullas et Valentiane; Bulles), Ieclam (Hispanice; Yecla et Valentiane; Iecla) et Gemellas[4] (Hispanice; Jumilla et Valentiane; Jumella). Eius territorium calidum, aridum est, sed eius agricultura traditionaliter irrigationis est. Aquae comparatio a flumine Tadere (Hispanice et Valentiane; Segura) originem trahit. Regionis cacumen est mons Episcopi (Hispanice; Los Obispos et Valentiane; Els Bisbes), 2 015 metra altus.