Neoptera (Graece néos 'novus' + pterón 'ala') sunt infraclassis cui sunt plurimi insectorum alatorum ordines, diserte insecta quae alas super abdomen flectere possunt. Quod cum Palaeopteris discrepat, basalibus insectorum alatorum gregibus, qui alas sic flectere nequiunt.