Structura synapsis typicae |
---|
Neurotransmissor (-oris, m.) sive neurotransmittens[1] est substantia biochemica endogena, quae signa ex neurono ad cellulam destinatam per synapsem transmittit.[2] Neurotransmissores in vesiculas synapticas colliguntur, quae sub lateris praesynaptici membrana synaptica congregatae sunt, et in fissuram synapticam extruduntur, ubi ad receptoria alligantur, quae in lateris postsynaptici membrana synaptica insunt.
Biosynthesis plerorumque neurotransmissorum ex aminoacidis fit.
Hodie plus quam ducenti neurotransmissores in natura esse putantur.