Notatio scaccorum algebraica est solitissimum systema calculorum motus notandi, cuius primum Philippus Stamma usum repperit, quod in eius libello de ludo scaccorum (Francogallice "Essai sur le jeu des echecs") descripsit. Hodie omnes ludi in certaminibus inter omnes nationes hoc modo scribuntur.[1] Olim autem saepius notatio vetusta adhibebatur.