Occasus Imperii Romani Occidentalis, etiam Occasus Imperii Romani et Occasus Romanus appellatus, fuit ratio declinationis in Imperio Romano Occidentali praecipue saeculis quarto et quinto, qua imperium suum regimen non iam bene exercebat, et eius fines in complures reipublicae formas sequentis dividebantur. Imperium Romanum vires amittebat quae siverant ut suas provincias occidentales efficienter imperaret; rerum gestarum scriptores mentionem nonnullarum causarum faciunt, inter quas magnitudo et efficacitas exercitus, salus et magnitudo multitudinis Romanae, vires oeconomiae, facultas imperatorum, intestinae potestatis luctationes, mutationes religiosae, atque efficientia civilis reipublicae procurationis. Provocationes crescentes barbarorum invadentium culturaque Romana carentium contentiones amplificabant. Causae ruinae socialis politicaeque sunt maiores res historiographiae mundi antiqui, et quidem multum collocutionis hodiernae de defectione civitatum ad summum informant.[1][2]
Inter tempora ad hanc rationem historicam attinentia sunt annum 117, cum imperium ad suos fines maximos perveniret, atque annum 284, cum Diocletianus regnum exciperet. Amissio autem terrarum magni momenti quae inverti non poterat anno 376 coepit, cum Gothi aliique bellum Romanis intulerunt. Anno 395, Theodosius I mortuus est postquam dua perniciosa bella civilia vicerat, exercitu in campo collabiensi imperioque, iam a Gothis vexato, inter aemulos binorum filiorum incapacium administros diviso. . . . Evenit cum Odoacer Romulum Augustum deposuit.